Vulgate clémentine (latin)

1 Maccabées 8:25

25auxilium feret gens Judæorum, prout tempus dictaverit, corde pleno :

Contexte de 1 Maccabées 8:25

23Bene sit Romanis, et genti Judæorum, in mari et in terra in æternum : gladiusque et hostis procul sit ab eis. 24Quod si institerit bellum Romanis prius, aut omnibus sociis eorum in omni dominatione eorum, auxilium feret gens Judæorum, prout tempus dictaverit, corde pleno : 26et præliantibus non dabunt, neque subministrabunt triticum, arma, pecuniam, naves, sicut placuit Romanis : et custodient mandata eorum, nihil ab eis accipientes. 27Similiter autem et si genti Judæorum prius acciderit bellum, adjuvabunt Romani ex animo, prout eis tempus permiserit :

Lire 1 Maccabées 8 en entier

Dans les dictionnaires

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project