Vulgate clémentine (latin)
1 Maccabées 7:42
42sic contere exercitum istum in conspectu nostro hodie : et sciant ceteri quia male locutus est super sancta tua : et judica illum secundum malitiam illius.
Contexte de 1 Maccabées 7:42
40Et Judas applicuit in Adarsa cum tribus millibus viris : et oravit Judas, et dixit : 41Qui missi erant a rege Sennacherib, Domine, quia blasphemaverunt te, exiit angelus, et percussit ex eis centum octoginta quinque millia : sic contere exercitum istum in conspectu nostro hodie : et sciant ceteri quia male locutus est super sancta tua : et judica illum secundum malitiam illius. 43Et commiserunt exercitus prælium tertiadecima die mensis Adar : et contrita sunt castra Nicanoris, et cecidit ipse primus in prælio. 44Ut autem vidit exercitus ejus quia cecidisset Nicanor, projecerunt arma sua, et fugerunt :
Lire 1 Maccabées 7 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project