Vulgate clémentine (latin)
1 Maccabées 7:27
27Et venit Nicanor in Jerusalem cum exercitu magno, et misit ad Judam et ad fratres ejus verbis pacificis cum dolo,
Contexte de 1 Maccabées 7:27
25Vidit autem Alcimus quod prævaluit Judas et qui cum eo erant, et cognovit quia non potest sustinere eos : et regressus est ad regem, et accusavit eos multis criminibus. 26Et misit rex Nicanorem, unum ex principibus suis nobilioribus, qui erat inimicitias exercens contra Israël : et mandavit ei evertere populum. Et venit Nicanor in Jerusalem cum exercitu magno, et misit ad Judam et ad fratres ejus verbis pacificis cum dolo, 28dicens : Non sit pugna inter me et vos : veniam cum viris paucis, ut videam facies vestras cum pace. 29Et venit ad Judam, et salutaverunt se invicem pacifice : et hostes parati erant rapere Judam.
Lire 1 Maccabées 7 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project