Vulgate clémentine (latin)
1 Maccabées 6:61
61Et juravit illis rex et principes, et exierunt de munitione.
Contexte de 1 Maccabées 6:61
59et constituamus illis ut ambulent in legitimis suis sicut prius : propter legitima enim ipsorum, quæ despeximus, irati sunt, et fecerunt omnia hæc. 60Et placuit sermo in conspectu regis et principum : et misit ad eos pacem facere, et receperunt illam. Et juravit illis rex et principes, et exierunt de munitione. 62Et intravit rex montem Sion, et vidit munitionem loci : et rupit citius juramentum quod juravit, et mandavit destruere murum in gyro. 63Et discessit festinanter, et reversus est Antiochiam, et invenit Philippum dominantem civitati : et pugnavit adversus eum, et occupavit civitatem.
Lire 1 Maccabées 6 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project