Vulgate clémentine (latin)
1 Maccabées 6:41
41Et commovebantur omnes inhabitantes terram a voce multitudinis, et incessu turbæ, et collisione armorum : erat enim exercitus magnus valde, et fortis.
Contexte de 1 Maccabées 6:41
39Et ut refulsit sol in clypeos aureos et æreos, resplenduerunt montes ab eis, et resplenduerunt sicut lampades ignis. 40Et distincta est pars exercitus regis per montes excelsos, et alia per loca humilia : et ibant caute et ordinate. Et commovebantur omnes inhabitantes terram a voce multitudinis, et incessu turbæ, et collisione armorum : erat enim exercitus magnus valde, et fortis. 42Et appropiavit Judas et exercitus ejus in prælium, et ceciderunt de exercitu regis sexcenti viri. 43Et vidit Eleazar filius Saura unam de bestiis loricatam loricis regis : et erat eminens super ceteras bestias, et visum est ei quod in ea esset rex :
Lire 1 Maccabées 6 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project