Vulgate clémentine (latin)

1 Maccabées 6:14

14Et vocavit Philippum, unum de amicis suis, et præposuit eum super universum regnum suum :

Contexte de 1 Maccabées 6:14

12Nunc vero reminiscor malorum quæ feci in Jerusalem, unde et abstuli omnia spolia aurea et argentea quæ erant in ea, et misi auferre habitantes Judæam sine causa. 13Cognovi ergo quia propterea invenerunt me mala ista : et ecce pereo tristitia magna in terra aliena. Et vocavit Philippum, unum de amicis suis, et præposuit eum super universum regnum suum : 15et dedit ei diadema, et stolam suam, et annulum, ut adduceret Antiochum filium suum, et nutriret eum, et regnaret. 16Et mortuus est illic Antiochus rex anno centesimo quadragesimo nono.

Lire 1 Maccabées 6 en entier

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project