Vulgate clémentine (latin)
1 Maccabées 5:41
41si vero timuerit transire, et posuerit castra extra flumen, transfretamus ad eos, et poterimus adversus illum.
Contexte de 1 Maccabées 5:41
39et Arabas conduxerunt in auxilium sibi, et castra posuerunt trans torrentem, parati ad te venire in prælium. Et abiit Judas obviam illis. 40Et ait Timotheus principibus exercitus sui : Cum appropinquaverit Judas, et exercitus ejus, ad torrentem aquæ : si transierit ad nos prior, non poterimus sustinere eum, quia potens poterit adversum nos ; si vero timuerit transire, et posuerit castra extra flumen, transfretamus ad eos, et poterimus adversus illum. 42Ut autem appropinquavit Judas ad torrentem aquæ, statuit scribas populi secus torrentem, et mandavit eis, dicens : Neminem hominum reliqueritis, sed veniant omnes in prælium. 43Et transfretavit ad illos prior, et omnis populus post eum, et contritæ sunt omnes gentes a facie eorum, et projecerunt arma sua, et fugerunt ad fanum, quod erat in Carnaim.
Lire 1 Maccabées 5 en entierDans les dictionnaires
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project