Vulgate clémentine (latin)

1 Maccabées 5:37

37Post hæc autem verba congregavit Timotheus exercitum alium, et castra posuit contra Raphon trans torrentem.

Contexte de 1 Maccabées 5:37

35Et divertit Judas in Maspha, et expugnavit, et cepit eam : et occidit omnem masculum ejus, et sumpsit spolia ejus, et succendit eam igni. 36Inde perrexit, et cepit Casbon, et Mageth, et Bosor, et reliquas civitates Galaaditidis. Post hæc autem verba congregavit Timotheus exercitum alium, et castra posuit contra Raphon trans torrentem. 38Et misit Judas speculari exercitum : et renuntiaverunt ei, dicentes : Quia convenerunt ad eum omnes gentes quæ in circuitu nostro sunt, exercitus multus nimis : 39et Arabas conduxerunt in auxilium sibi, et castra posuerunt trans torrentem, parati ad te venire in prælium. Et abiit Judas obviam illis.

Lire 1 Maccabées 5 en entier

Dans les dictionnaires

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project