Vulgate clémentine (latin)
1 Maccabées 5:3
3Et debellabat Judas filios Esau in Idumæa, et eos qui erant in Acrabathane, quia circumsedebant Israëlitas : et percussit eos plaga magna.
Contexte de 1 Maccabées 5:3
1Et factum est, ut audierunt gentes in circuitu quia ædificatum est altare et sanctuarium sicut prius, iratæ sunt valde : 2et cogitabant tollere genus Jacob, qui erant inter eos, et cœperunt occidere de populo, et persequi. Et debellabat Judas filios Esau in Idumæa, et eos qui erant in Acrabathane, quia circumsedebant Israëlitas : et percussit eos plaga magna. 4Et recordatus est malitiam filiorum Bean, qui erant populo in laqueum et in scandalum, insidiantes ei in via. 5Et conclusi sunt ab eo in turribus, et applicuit ad eos, et anathematizavit eos, et incendit turres eorum igni cum omnibus qui in eis erant.
Lire 1 Maccabées 5 en entierDans les dictionnaires
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project