Vulgate clémentine (latin)
1 Maccabées 5:27
27Sed et in ceteris civitatibus Galaaditidis tenentur comprehensi, et in crastinum constituerunt admovere exercitum civitatibus his, et comprehendere, et tollere eos in una die.
Contexte de 1 Maccabées 5:27
25Et occurrerunt eis Nabuthæi, et susceperunt eos pacifice, et narraverunt eis omnia quæ acciderant fratribus eorum in Galaaditide, 26et quia multi ex eis comprehensi sunt in Barasa, et Bosor, et in Alimis, et in Casphor, et Mageth, et Carnaim : hæ omnes civitates munitæ et magnæ. Sed et in ceteris civitatibus Galaaditidis tenentur comprehensi, et in crastinum constituerunt admovere exercitum civitatibus his, et comprehendere, et tollere eos in una die. 28Et convertit Judas et exercitus ejus viam in desertum Bosor repente, et occupavit civitatem : et occidit omnem masculum in ore gladii, et accepit omnia spolia eorum, et succendit eam igni. 29Et surrexerunt inde nocte, et ibant usque ad munitionem.
Lire 1 Maccabées 5 en entierDans les dictionnaires
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project