Vulgate clémentine (latin)

1 Maccabées 5:24

24Et Judas Machabæus, et Jonathas frater ejus, transierunt Jordanem, et abierunt viam trium dierum per desertum.

Contexte de 1 Maccabées 5:24

22Ptolemaidis : et ceciderunt de gentibus fere tria millia virorum. Et accepit spolia eorum, 23et assumpsit eos qui erant in Galilæa et in Arbatis, cum uxoribus, et natis, et omnibus quæ erant illis, et adduxit in Judæam cum lætitia magna. Et Judas Machabæus, et Jonathas frater ejus, transierunt Jordanem, et abierunt viam trium dierum per desertum. 25Et occurrerunt eis Nabuthæi, et susceperunt eos pacifice, et narraverunt eis omnia quæ acciderant fratribus eorum in Galaaditide, 26et quia multi ex eis comprehensi sunt in Barasa, et Bosor, et in Alimis, et in Casphor, et Mageth, et Carnaim : hæ omnes civitates munitæ et magnæ.

Lire 1 Maccabées 5 en entier

Dans les dictionnaires

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project