Vulgate clémentine (latin)
1 Maccabées 5:10
10Et miserunt litteras ad Judam et fratres ejus, dicentes : Congregatæ sunt adversum nos gentes per circuitum, ut nos auferant,
Contexte de 1 Maccabées 5:10
8et cepit Gazer civitatem et filias ejus, et reversus est in Judæam. 9Et congregatæ sunt gentes quæ sunt in Galaad adversus Israëlitas, qui erant in finibus eorum, ut tollerent eos : et fugerunt in Datheman munitionem. Et miserunt litteras ad Judam et fratres ejus, dicentes : Congregatæ sunt adversum nos gentes per circuitum, ut nos auferant, 11et parant venire, et occupare munitionem, in quam confugimus : et Timotheus est dux exercitus eorum. 12Nunc ergo veni, et eripe nos de manibus eorum, quia cecidit multitudo de nobis.
Lire 1 Maccabées 5 en entierDans les dictionnaires
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project