Vulgate clémentine (latin)
1 Maccabées 4:46
46Et reposuerunt lapides in monte domus in loco apto, quoadusque veniret propheta, et responderet de eis.
Contexte de 1 Maccabées 4:46
44Et cogitavit de altari holocaustorum, quod profanatum erat, quid de eo faceret. 45Et incidit illis consilium bonum ut destruerent illud : ne forte illis esset in opprobrium, quia contaminaverunt illud gentes, et demoliti sunt illud. Et reposuerunt lapides in monte domus in loco apto, quoadusque veniret propheta, et responderet de eis. 47Et acceperunt lapides integros secundum legem, et ædificaverunt altare novum secundum illud quod fuit prius : 48et ædificaverunt sancta, et quæ intra domum erant intrinsecus : et ædem, et atria sanctificaverunt.
Lire 1 Maccabées 4 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project