Vulgate clémentine (latin)
1 Maccabées 4:22
22Et fugerunt omnes in campum alienigenarum :
Contexte de 1 Maccabées 4:22
20Et vidit Gorgias quod in fugam conversi sunt sui, et succenderunt castra : fumus enim, qui videbatur, declarabat quod factum est. 21Quibus illi conspectis timuerunt valde, aspicientes simul et Judam, et exercitum in campo paratum ad prælium. Et fugerunt omnes in campum alienigenarum : 23et Judas reversus est ad spolia castrorum, et acceperunt aurum multum, et argentum, et hyacinthinum, et purpuram marinam, et opes magnas. 24Et conversi, hymnum canebant, et benedicebant Deum in cælum, quoniam bonus est, quoniam in sæculum misericordia ejus.
Lire 1 Maccabées 4 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project