Vulgate clémentine (latin)
1 Maccabées 4:19
19Et adhuc loquente Juda hæc, ecce apparuit pars quædam prospiciens de monte.
Contexte de 1 Maccabées 4:19
17Dixitque ad populum : Non concupiscatis spolia : quia bellum contra nos est, 18et Gorgias et exercitus ejus prope nos in monte : sed state nunc contra inimicos nostros, et expugnate eos, et sumetis postea spolia securi. Et adhuc loquente Juda hæc, ecce apparuit pars quædam prospiciens de monte. 20Et vidit Gorgias quod in fugam conversi sunt sui, et succenderunt castra : fumus enim, qui videbatur, declarabat quod factum est. 21Quibus illi conspectis timuerunt valde, aspicientes simul et Judam, et exercitum in campo paratum ad prælium.
Lire 1 Maccabées 4 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project