Vulgate clémentine (latin)
1 Maccabées 3:28
28et aperuit ærarium suum, et dedit stipendia exercitui in annum : et mandavit illis ut essent parati ad omnia.
Contexte de 1 Maccabées 3:28
26et pervenit ad regem nomen ejus, et de præliis Judæ narrabant omnes gentes. 27Ut audivit autem rex Antiochus sermones istos, iratus est animo : et misit, et congregavit exercitum universi regni sui, castra fortia valde : et aperuit ærarium suum, et dedit stipendia exercitui in annum : et mandavit illis ut essent parati ad omnia. 29Et vidit quod defecit pecunia de thesauris suis, et tributa regionis modica propter dissensionem et plagam quam fecit in terra, ut tolleret legitima, quæ erant a primis diebus : 30et timuit ne non haberet ut semel et bis, in sumptus et donaria, quæ dederat ante larga manu : et abundaverat super reges qui ante eum fuerant.
Lire 1 Maccabées 3 en entierDans les dictionnaires
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project