Vulgate clémentine (latin)
1 Maccabées 16:20
20Et alios misit occupare Jerusalem et montem templi.
Contexte de 1 Maccabées 16:20
18Et scripsit hæc Ptolemæus, et misit regi ut mitteret ei exercitum in auxilium, et traderet ei regionem, et civitates eorum, et tributa. 19Et misit alios in Gazaram tollere Joannem : et tribunis misit epistolas, ut venirent ad se, et daret eis argentum, et aurum, et dona. Et alios misit occupare Jerusalem et montem templi. 21Et præcurrens quidam, nuntiavit Joanni in Gazara quia periit pater ejus et fratres ejus, et quia misit te quoque interfici. 22Ut audivit autem, vehementer expavit : et comprehendit viros, qui venerant perdere eum, et occidit eos : cognovit enim quia quærebant eum perdere.
Lire 1 Maccabées 16 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project