Vulgate clémentine (latin)

1 Maccabées 15:3

3Quoniam quidem pestilentes obtinuerunt regnum patrum nostrorum, volo autem vendicare regnum, et restituere illud sicut erat antea : et electam feci multitudinem exercitus, et feci naves bellicas.

Contexte de 1 Maccabées 15:3

1Et misit rex Antiochus filius Demetrii epistolas ab insulis maris Simoni sacerdoti, et principi gentis Judæorum, et universæ genti : 2et erant continentes hunc modum : Rex Antiochus Simoni sacerdoti magno, et genti Judæorum salutem. Quoniam quidem pestilentes obtinuerunt regnum patrum nostrorum, volo autem vendicare regnum, et restituere illud sicut erat antea : et electam feci multitudinem exercitus, et feci naves bellicas. 4Volo autem procedere per regionem ut ulciscar in eos, qui corruperunt regionem nostram, et qui desolaverunt civitates multas in regno meo. 5Nunc ergo statuo tibi omnes oblationes, quas remiserunt tibi ante me omnes reges, et quæcumque alia dona remiserunt tibi :

Lire 1 Maccabées 15 en entier

Dans les dictionnaires

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project