Vulgate clémentine (latin)
1 Maccabées 15:22
22Hæc eadem scripta sunt Demetrio regi, et Attalo, et Ariarathi, et Arsaci,
Contexte de 1 Maccabées 15:22
20Visum autem est nobis accipere ab eis clypeum. 21Si qui ergo pestilentes refugerunt de regione ipsorum ad vos, tradite eos Simoni principi sacerdotum, ut vindicet in eos secundum legem suam. Hæc eadem scripta sunt Demetrio regi, et Attalo, et Ariarathi, et Arsaci, 23et in omnes regiones : et Lampsaco, et Spartiatis, et in Delum, et in Myndum, et in Sicyonem, et in Cariam, et in Samum, et in Pamphyliam, et in Lyciam, et in Alicarnassum, et in Coo, et in Siden, et in Aradon, et in Rhodum, et in Phaselidem, et in Gortynam, et Gnidum, et Cyprum, et Cyrenen. 24Exemplum autem eorum scripserunt Simoni principi sacerdotum, et populo Judæorum.
Lire 1 Maccabées 15 en entierDans les dictionnaires
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project