Vulgate clémentine (latin)
1 Maccabées 15:10
10Anno centesimo septuagesimo quarto exiit Antiochus in terram patrum suorum, et convenerunt ad eum omnes exercitus, ita ut pauci relicti essent cum Tryphone.
Contexte de 1 Maccabées 15:10
8Et omne debitum regis, et quæ futura sunt regi, ex hoc et in totum tempus remittuntur tibi. 9Cum autem obtinuerimus regnum nostrum, glorificabimus te, et gentem tuam, et templum, gloria magna, ita ut manifestetur gloria vestra in universa terra. Anno centesimo septuagesimo quarto exiit Antiochus in terram patrum suorum, et convenerunt ad eum omnes exercitus, ita ut pauci relicti essent cum Tryphone. 11Et insecutus est eum Antiochus rex, et venit Doram fugiens per maritimam : 12sciebat enim quod congregata sunt mala in eum, et reliquit eum exercitus :
Lire 1 Maccabées 15 en entierDans les dictionnaires
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project