Vulgate clémentine (latin)
1 Maccabées 14:40
40Audivit enim quod appellati sunt Judæi a Romanis amici, et socii, et fratres, et quia susceperunt legatos Simonis gloriose,
Contexte de 1 Maccabées 14:40
38Et rex Demetrius statuit illi summum sacerdotium. 39Secundum hæc fecit eum amicum suum, et glorificavit eum gloria magna. Audivit enim quod appellati sunt Judæi a Romanis amici, et socii, et fratres, et quia susceperunt legatos Simonis gloriose, 41et quia Judæi et sacerdotes eorum consenserunt eum esse ducem suum, et summum sacerdotem in æternum, donec surgat propheta fidelis : 42et ut sit super eos dux, et ut cura esset illi pro sanctis, et ut constitueret præpositos super opera eorum, et super regionem, et super arma, et super præsidia :
Lire 1 Maccabées 14 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project