Vulgate clémentine (latin)
1 Maccabées 14:37
37et collocavit in ea viros Judæos ad tutamentum regionis, et civitatis, et exaltavit muros Jerusalem.
Contexte de 1 Maccabées 14:37
35Et vidit populus actum Simonis, et gloriam quam cogitabat facere genti suæ, et posuerunt eum ducem suum, et principem sacerdotum, eo quod ipse fecerat hæc omnia, et justitiam, et fidem, quam conservavit genti suæ, et exquisivit omni modo exaltare populum suum. 36Et in diebus ejus prosperatum est in manibus ejus, ut tollerentur gentes de regione ipsorum, et qui in civitate David erant, in Jerusalem in arce, de qua procedebant, et contaminabant omnia quæ in circuitu sanctorum sunt, et inferebant plagam magnam castitati : et collocavit in ea viros Judæos ad tutamentum regionis, et civitatis, et exaltavit muros Jerusalem. 38Et rex Demetrius statuit illi summum sacerdotium. 39Secundum hæc fecit eum amicum suum, et glorificavit eum gloria magna.
Lire 1 Maccabées 14 en entierDans les dictionnaires
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project