Vulgate clémentine (latin)
1 Maccabées 14:17
17Ut audierunt autem quod Simon frater ejus factus esset summus sacerdos loco ejus, et ipse obtineret omnem regionem, et civitates in ea,
Contexte de 1 Maccabées 14:17
15sancta glorificavit, et multiplicavit vasa sanctorum. 16Et auditum est Romæ quia defunctus esset Jonathas, et usque in Spartiatas : et contristati sunt valde. Ut audierunt autem quod Simon frater ejus factus esset summus sacerdos loco ejus, et ipse obtineret omnem regionem, et civitates in ea, 18scripserunt ad eum in tabulis æreis, ut renovarent amicitias et societatem quam fecerant cum Juda et cum Jonatha, fratribus ejus. 19Et lectæ sunt in conspectu ecclesiæ in Jerusalem. Et hoc exemplum epistolarum, quas Spartiatæ miserunt :
Lire 1 Maccabées 14 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project