Vulgate clémentine (latin)

1 Maccabées 13:16

16Et nunc mitte argenti talenta centum, et duos filios ejus obsides, ut non dimissus fugiat a nobis, et remittemus eum.

Contexte de 1 Maccabées 13:16

14Et ut cognovit Tryphon quia surrexit Simon loco fratris sui Jonathæ, et quia commissurus esset cum eo prælium, misit ad eum legatos, 15dicens : Pro argento, quod debebat frater tuus Jonathas in ratione regis propter negotia quæ habuit, detinuimus eum. Et nunc mitte argenti talenta centum, et duos filios ejus obsides, ut non dimissus fugiat a nobis, et remittemus eum. 17Et cognovit Simon quia cum dolo loqueretur secum : jussit tamen dari argentum et pueros, ne inimicitiam magnam sumeret ad populum Israël, dicentem : 18Quia non misit ei argentum, et pueros, propterea periit.

Lire 1 Maccabées 13 en entier

Dans les dictionnaires

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project