Vulgate clémentine (latin)
1 Maccabées 12:29
29Jonathas autem, et qui cum eo erant, non cognoverunt usque mane : videbant autem luminaria ardentia,
Contexte de 1 Maccabées 12:29
27Cum occidisset autem sol, præcepit Jonathas suis vigilare, et esse in armis paratos ad pugnam tota nocte : et posuit custodes per circuitum castrorum. 28Et audierunt adversarii quod paratus est Jonathas cum suis in bello : et timuerunt, et formidaverunt in corde suo : et accenderunt focos in castris suis. Jonathas autem, et qui cum eo erant, non cognoverunt usque mane : videbant autem luminaria ardentia, 30et secutus est eos Jonathas, et non comprehendit eos : transierant enim flumen Eleutherum. 31Et divertit Jonathas ad Arabas, qui vocantur Zabadæi : et percussit eos, et accepit spolia eorum.
Lire 1 Maccabées 12 en entierVulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project