Vulgate clémentine (latin)

1 Maccabées 11:9

9Et misit legatos ad Demetrium, dicens : Veni, componamus inter nos pactum, et dabo tibi filiam meam, quam habet Alexander, et regnabis in regno patris tui :

Contexte de 1 Maccabées 11:9

7Et abiit Jonathas cum rege usque ad fluvium qui vocatur Eleutherus : et reversus est in Jerusalem. 8Rex autem Ptolemæus obtinuit dominium civitatum usque Seleuciam maritimam, et cogitabat in Alexandrum consilia mala. Et misit legatos ad Demetrium, dicens : Veni, componamus inter nos pactum, et dabo tibi filiam meam, quam habet Alexander, et regnabis in regno patris tui : 10pœnitet enim me quod dederim illi filiam meam : quæsivit enim me occidere. 11Et vituperavit eum, propterea quod concupierat regnum ejus.

Lire 1 Maccabées 11 en entier

Dans les dictionnaires

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project