Vulgate clémentine (latin)
1 Maccabées 11:45
45Et convenerunt qui erant de civitate, centum viginti millia virorum, et volebant interficere regem.
Contexte de 1 Maccabées 11:45
43Nunc ergo recte feceris, si miseris in auxilium mihi viros : quia discessit omnis exercitus meus. 44Et misit ei Jonathas tria millia virorum fortium Antiochiam : et venerunt ad regem, et delectatus est rex in adventu eorum. Et convenerunt qui erant de civitate, centum viginti millia virorum, et volebant interficere regem. 46Et fugit rex in aulam : et occupaverunt qui erant de civitate, itinera civitatis, et cœperunt pugnare. 47Et vocavit rex Judæos in auxilium, et convenerunt omnes simul ad eum, et dispersi sunt omnes per civitatem :
Lire 1 Maccabées 11 en entierDans les dictionnaires
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project