Vulgate clémentine (latin)

1 Maccabées 11:32

32Rex Demetrius Lastheni parenti salutem.

Contexte de 1 Maccabées 11:32

30Rex Demetrius fratri Jonathæ salutem, et genti Judæorum. 31Exemplum epistolæ, quam scripsimus Lastheni parenti nostro de vobis, misimus ad vos ut sciretis : Rex Demetrius Lastheni parenti salutem. 33Genti Judæorum amicis nostris, et conservantibus quæ justa sunt apud nos, decrevimus benefacere propter benignitatem ipsorum, quam erga nos habent. 34Statuimus ergo illis omnes fines Judææ, et tres civitates, Lydan, et Ramathan, quæ additæ sunt Judææ ex Samaria, et omnes confines earum, sequestrari omnibus sacrificantibus in Jerosolymis pro his quæ ab eis prius accipiebat rex per singulos annos, et pro fructibus terræ et pomorum.

Lire 1 Maccabées 11 en entier

Dans les dictionnaires

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project