Vulgate clémentine (latin)
1 Maccabées 10:83
83Et qui dispersi sunt per campum, fugerunt in Azotum, et intraverunt in Bethdagon idolum suum, ut ibi se liberarent.
Contexte de 1 Maccabées 10:83
81Populus autem stabat, sicut præceperat Jonathas : et laboraverunt equi eorum. 82Et ejecit Simon exercitum suum, et commisit contra legionem : equites enim fatigati erant : et contriti sunt ab eo, et fugerunt. Et qui dispersi sunt per campum, fugerunt in Azotum, et intraverunt in Bethdagon idolum suum, ut ibi se liberarent. 84Et succendit Jonathas Azotum, et civitates quæ erant in circuitu ejus, et accepit spolia eorum, et templum Dagon : et omnes qui fugerunt in illud, succendit igni. 85Et fuerunt qui ceciderunt gladio, cum his qui succensi sunt, fere octo millia virorum.
Lire 1 Maccabées 10 en entierDans les dictionnaires
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project