Vulgate clémentine (latin)

1 Maccabées 10:39

39Ptolemaida et confines ejus, quas dedi donum sanctis qui sunt in Jerusalem, ad necessarios sumptus sanctorum.

Contexte de 1 Maccabées 10:39

37et ex his constituentur super negotia regni, quæ aguntur ex fide, et principes sint ex eis, et ambulent in legibus suis, sicut præcepit rex in terra Juda. 38Et tres civitates, quæ additæ sunt Judææ ex regione Samariæ, cum Judæa reputentur : ut sint sub uno, et non obediant alii potestati, nisi summi sacerdotis. Ptolemaida et confines ejus, quas dedi donum sanctis qui sunt in Jerusalem, ad necessarios sumptus sanctorum. 40Et ego do singulis annis quindecim millia siclorum argenti de rationibus regis, quæ me contingunt : 41et omne quod reliquum fuerit, quod non reddiderant qui super negotia erant annis prioribus, ex hoc dabunt in opera domus.

Lire 1 Maccabées 10 en entier

Dans les dictionnaires

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project